Bênção de Gado e Rebanhos

BÊNÇÃO DE GADO E REBANHOS
(Rit. Rom., tit. IX, cap. V, 1)
Para abençoar o gado ou rebanhos, o sacerdote usa a fórmula seguinte:
V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Dómine Deus, rex cæli et terræ, Verbum Patris per quod ómnia facta sustentatióni nostræ trádita sunt, réspice, quǽsumus, humilitátem nostram: et sicut nostris labóribus et necessitátibus subventiónem tribuisti, ita tua benigníssima miseratióne, ac cælésti benedictióne, hæc pécora et arménta (hoc pecus et arméntum) bene✠dícere, tuéri, et custodíre, ac fámulis tuis cum temporáli provéntu grátiam perpétuam largíri dignéris; ut cum gratiárum actióne nomen sanctum tuum laudétur et glorificétur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.
Et aspergantur aqua benedicta.

