Hino “Adoro te devote”

0:00
TEMPO PER ANNUM
Depois de Pentecostes e
COMUM PARA DIVERSAS CIRCUNSTÂNCIAS
353. Adoro te devote
São Tomás de Aquino
- Adoro te devote, latens Deitas, – Quae sub his figuris vere latitas: – Tibi se cor meum totum subiicit, – Quia te contemplans totum deficit.
- Visus, tactus, gustus in te fallitur, – Sed auditu solo tuto creditur. – Credo quidquid dixit Dei Filius: – Nil hoc verbo Veritatis verius.
- In cruce latebat sola Deitas,- At hic latet simul et humanitas; – Ambo tamen credens atque confitens, – Peto quod petivit latro paenitens.
- Plagas, sicut Thomas, non intueor; – Deum tamen meum te confiteor. – Fac me tibi semper magis credere, – In te spem habere, te diligere.
- O memoriale mortis Domini! – Panis vivus, vitam praestans homini! – Praesta meae menti de te vivere – Et te illi semper dulce sapere.
- Pie pellicane, Iesu Domine, – Me immundum munda tuo sanguine. – Cuius una stilla sal-vum facere – Totum mundum quit ab omni scelere.
- Iesu, quem velatum nunc aspicio, – Oro fiat illud quod tam sitio; – Ut te revelata cernens facie – Visu sim beatus tuae gloriae.
PARTITURA 353 – Adoro te devote
PARTITURA 2:
Indicação: Comunhão, Adoração, Santíssimo Sacramento

