Oratório São José

Bênção do Hábito Clerical

Ritual Sacramentos

0:00

BÊNÇÃO DO HÁBITO CLERICAL

(Rit. Rom., tit. IX, cap. IX, 3)

 

Si quis militiæ clericalis candidatus, impetrata faculta-te induendi ejusdem ordinis habitum, ipsum petierit a Sacerdote benedici, Sacerdos delegatus habitum clerica-lem, quem induendus genuflexus brachiis sustentat, hac forma benedicat:

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Dómine Jesu Christe, qui tegumen nostrae mortalitatis induere dignatus es, obsecramus immensam tuæ largitatis abundantiam: ut hoc genus vestimenti, quod sancti patres ad innocentiae vel humilitatis indicium, deponentes ignomlnlam saecularis habitus, ferre sanxerunt, tu ita benedicere digneris, ut hi famuli tui, qui hoc induti fuerint (vel hic famulus tuus, qui hoc indutus fuerit) vestimento, te quoque induere mereantur (atur), et tibi agnoscantur (atur) esse dicati (atus): Qui vivis et regnas Deus in saecula saeculórum. R. Amen.

Deinde vestes seu vestem aspergat aqua benedicta.

Deixe seu comentário

O seu endereço de e-mail não será publicado. Campos obrigatórios são marcados com *